- LINACER Thomas
- LINACER ThomasAnglus, Medicus celebris, floruit Sec. XVI. Is studiis morbisque fractus, et iam morti vicinus, cum Nov. Test. tum primum (Sacerdos quamvis) in manus cepisset, et Matth. c. 5. (ubi inprimis de iurâmentis) et 6. ac 7. percurrisset, abiecto iterum (sic Ioh. Chekus Litt. ad Steph. Ep. Vintoniensem) quantum potuit totis viribus libro, iuravit, aut hoc non fuisse Euangelium, aut nos non esse Christianos. Quod hinc proculdubio factum, quia usus frequentissimus temere adversum ipsa verba Christi iurandi, apud Christianos iam illius temporis, admodum grassatus est. Ioh. Selden. de Syned. vett. Hebraeer. l. 2. c. 11. n. 6. Vide et Thomas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.